DOCTISSIMO ET ACUTISSIMO VIRO

GULIELMO  N. A. KLEVER,

PROFESSORI IN UNIVERSITATE ROTERODAMENSI ERASMO DICATA,

EPISTOLA DE DEFINITIONE VIS NATIVÆ

APUD SPINOZÆ TRACTATUM DE INTELLECTUS EMENDATIONE.

                      

IGNATIUS FALGUERAS

 

 

 

     Occasione oblata a tua gratissima epistola (17.2.88), in qua sedulo a mea interpretatione definitionis vis nativæ apud Spinozam discrepabas, pluries hanc quæstionem mecum evolvi, sed obacademica officia atque aliarum investigationum instantiam tempus redigendi mea cogitata non inveni. Hisce autem diebus, temporaliter segregatus a ministerio docente, dum gravi morbo cardiaco laborans interventum chirurgicum spectabam, tempus idoneum ad meam mentem circa has quæstiunculas explanandam habui. Tandem, chirurgica operatione feliciter superata, cum convalescerem et ad altiora vires meæ adhuc non valerent, constitui ex hispanico ad latinum sermonem conscripta vertere,  ita ut sine vernacularum linguarum obstaculis exactius et facilius communicatio inter nos circa disputata oriatur et sic forsitan nostris conatibus ad desideratam veritatem viam sternere possimus.

 

     Quæstio de qua agitur, ut etiam aliis innotescat, innititur in quadam brevi et difficili annotatione adjuncta ad expressionem "vis  nativa", a Verulamio mutuatam et ab ipso Spinoza sensu proprio in TIE inclusam, et cujus obscuritate concitantur peritorum controversiæ.  Prima fronte,  videtur litteralem prædictæ annotationis lectionem favere opinioni de radicali mutatione  in cognitionis theoria Spinozæ, secundum quam in primis ejus operibus pura intellectus passivitas sustineretur.  Sed aliunde, indubia intellectus et Dei ut inmanentes causæ conceptio,  quæ inde ab initio totum Spinozæ systema regit,  alios, inter quos a primis meis scriptis  (cfr. El establecimiento de la existencia de Dios en el 'Tractatus Brevis' de Espinosa, "Anuario Filosófico" V, 1972, 106 ss.)  et ego numeror,  firmiter suadet de unitate et continuitate ejus doctrinæ, in qua ad summum illa admittenda mihi videtur progressio qu in claritate et distinctione ad propriam cogitationem exprimendam  naturali maturatione adquiritur.  Atque hic vertitur cardo totius theoric litis  qu huic quæstioni subest.

 

     Ecce autem textus de quo propius disputatur: "Per vim  nativam intelligo, illud quod in nobis a causis externis [non] causatur,  quodque  postea in mea Philosophia  explicabimus"  (Spinoza Opera, Carl Gebhardt (G), 14). Controversia tota circa illam textus emendationem  "non"  a Gebhardt (Cfr. G 324)  et aliis introductam versatur, quam tamen nullum fontium testimonium sustentat.

 

     Ut meam mentem de hac quæstione  palam  aperiam,  distinguam inter problemata textui subjacentia et solutionem a Gebhardt propositam.

    

     Quoad primum, recordari expedit in genere meram litteralitatem  fontium non esse solum et ultimum criterium ad textum stabiliendum, sed etiam diligenter attendendam esse illam quæ communiter dicitur  critica textus interna.  Atque ratione hujus  habita clare patet supradictam definitionem ipsa sua litterali redactione contradictorie adversari  non tantum ad philosophiam maturitatis Spinozæ, sed, quod definitivum est, ad doctrinam expressam et constantem totius TIE.

 

     Primo, contradictionem in adjecto implicat denominatio  "nativæ",  cum applicetur alicui vi  quæ extrinsecus agenti superveniat sive, quod idem est,  quæ in nobis a causis externis  causetur, et cujus respectu illa passive geratur (32,9-11), ita ut nobis  sæpe invitis (39,23-24), sive contra nostram naturam,  agat.

"Nativus" latine significat naturalis, innatus, congenitus, et in Spinoza  "vis"  idem valet ac potentia activa  (38,15;  cfr.E  5, Præf., G 280);  quomodo poterit potentia activa intellectui  congenita et naturalis in passiva et contraria dependentia  a causis exterioribus consistere?

 

     Secundo, et potissime, cernitur conspicua contradictio inter argumentum textus principalis in quo annotatio inseritur et ipsam annotationem  de qua disputatur.  Textus principalis  ita  sonat: "sic etiam intellectus vi sua nativa facit sibi instrumenta intellectualia,  quibus alias vires acquirit ad alia opera  intellectualia... et sic gradatim pergit, donec sapienti  culmen  attingat".  Notandum quod, sicut congruit cui nativæ est, "vis" determinatur hic adjectivo "sua", non ergo agitur de aliqua vi a  causis extraneis mutuata, sed a propio intellectu emananti,  ita  ut ipse, illa mediante, active conficit sibi alia instrumenta intellectualia quibus novas vires acquirit. Quod si intellectus vi sua nativa in seipso nova instrumenta suscitet, quibus suas vires in definite  accrescat,  non erunt igitur causæ ei externæ quæ  suas ideas sive instrumenta intellectualia in ipso producant. Unde talia  instrumenta pluries a Spinoza denominantur  "innata" (14,10; 16,14; 38,28-29), qua voce excluditur ea adventitia seu forastica esse atque logice concordatur cum significatione vocis "nativus.

 

     Addendum insuper est partem principalem TIE  methodi eo tendere ut quam optimam cognitionem intellectus virium et naturæ obtineat  (38,15-17), sed si vis nativa intellectus a causis ei exterioribus  causaretur, quæ investigari et intelligi deberent essent natura et vires illarum causarum externarum.

 

     Cuique  bene et objective  TIE notus sit  erit  indubitabile axem totius opusculi per indagationem naturæ et virium  intellectus  transire,  cujus indagationis  summa  his paucis colligitur: quod  ad naturam  et  vires intellectus  pertineat veras  formare ideas (38,13-14; cfr. 34,2-4),  et quod ideæ quas claras et  distinctas formamus  ita ex sola necessitate nostræ naturæ sequi videntur, ut absolute  a sola nostra potentia [vi] pendere videatur (39,21-23).  Dum  e contrario TIE expresse asserit ab eo ostensum esse:  "quod ideæ fictæ, falsæ et ceteræ habeant suam originem ab  imaginatione, hoc est, a quibusdam sensationibus fortuitis, atque  (ut sic loquar) solutis,  quæ non oriuntur ab ipsa mentis  potentia, sed a causis externis" (32,5-8).

 

     In conspectu horum clarissimorum textuum nequit negari  quod TIE tribuat humano intellectui vim naturalem a seipso veras ideas producendi,  et quod causis externis imputet ortum falsarum, fictarum ac dubiarum idearum.  Claræ et distinctæ ideæ "ex pura mente",  causis externis exclusis (non ex fortuitis  motibus  corpo-ris), oriuntur (34,2-4);  falsæ,  fictæ et dubiæ ideæ ab imaginatione gignuntur, quidquid per imaginationem capere velis, dum sit quid diversum ab intellectu et unde anima habeat rationem patientis (32,9-11).  Adde amplius quod omnes hæ confus ideæ, ideo quia a causis externis in nobis causentur,  id est, nobis invitis formentur (39,21-24),  nihil positivum habent per quod falsæ  aut  fictæ  dicantur,  sed in solo defectu cognitionis consistunt,  et consequenter nihil etiam quod ad essentiam vel naturam cogitationis pertineat docere possunt;  sed contra,  talis notitia petenda est a proprietatibus positivis intellectus (40,5-9)  seu a claris  et distinctis ideis nostra sola potentia formatis.  Si nativa intellectus vis a causis externis causaretur, ut littera definitionis supradictæ sonat, afirmandum esset in contrarium quod illarum effectus, ideæ falsæ, fictæ et dubiæ, ejus naturam constituere et notam facere deberent.

 

     Ideo  supra dicta annotatio qua definitur vis nativa  ut  in nobis a causis exterioribus producta seipsam  contradicit, textum quod  illustrare intendit contradicit, atque integrum  argumentum opusculi in quo continetur contradicit.Tanta problemata ignorare velle, etiamsi rationes textus litterales invocentur, mihi  videtur idem esse ac oculos claudere evidentiæ.

 

     Critica igitur interna opportunam relati textus correctionem exigere videtur.  Alia, procul dubio, res est ut emendatio a Gebhardt introducta omnium optima sit. Certo, si nulla melior possibilitas inveniretur, et ego eam acciperem, atque hac ratione, cum nondum attentiorem inquisitionem textui dicarem, meum assensum ei prestiti  (Cfr.La 'res cogitans' en Espinosa, Pamplona, 1976, 72, annotatio 35).  Sed tua, simul ac aliorum peritorum, instantia et rigor in denuntiandam  negationis ["non"] absentiam a textus fontibus,  mihi suasit ut aliam possibilitatem, si non omnibus, forsitan his qui ad criticam  textuum  internam  sensibiliores sunt,  magis acceptabilem quærerem,  et cujus expositioni in sequentibus operam dabo.   

 

     Juxta meam hypothesim,  annotatio de qua agitur sic  corrigi posset:  Per vim nativam intelligo illud, quod in nobis a  causis æternis causatur....  Cum enim terminorum "externis" et "æternis"scriptura  quamdam confusionis possibilitatem offerat,  præsertim in manuscriptis, simplex calami vel transcriptionis lapsus  errorem  generare potuisset.  Attamen hæc hypothesis non fundatur  inmajore vel minore probabilitatis gradu inter alicujus verbi omissionem et quoddam transcriptionis defectum, sed in rationibus positivis denuo e critica interna extractis.

 

     Ad TIE tenorem, a causis externis pendet sane rerum possibi

lium (non impossibilium neque necessariarum) (20,1-5)  temporalis existentia (non essentia) (25,33-35).  Rerum essentiæ atque æternæ veritates  sub ordine  seu serie existentiarum causis externis determinato (et qui tantum denominationes extrinsecas, relationes  et circunstantias profert)  non se subjiciunt,  sed e converso  a solis rebus æternis et fixis  dependent. Hæc fixa et æterna  ita intime et essentialiter  res mutabiles ac singulares determinant, ut istæ  neque existere neque concipi absque illis possint, ideoque a Spinoza velut causæ proximæ omnium rerum considerantur  (36-37).  Unde concluditur ista fixa et æterna constituere veram  et internam humani intellectus causam proximam.

 

     Res  æternæ et fixæ tanti momenti sunt  juxta TIE  quod,  ut mens nostra omnino referat Naturæ exemplar,  et sic  primordialem hujus opusculi scopum (17,5-7; 8,25 ss.; 35,7-10; 36,7-13)  assequatur,  inquirendæ prorsus sint  definitio, ordo et leges  earum (36-37). Verum ad hoc requiritur aliquod fundamentum a quo inquisitio moveatur,  atque tale fundamentum nullum aliud esse potest, ad Spinozæ mentem, nisi cognitio intellectus ejusque proprietatum et virium (38,1-11).

 

     Nunc vero difficultas oritur ex eo quod careamus  definitione seu clara cognitione intellectus naturæ (38,23),  cum enim sit effectus rerum æternarum et fixarum, nullam obtinere possemus illius definitionem, dum ejus causæ (res fixæ et æternæ) ignoremus. 

Agitur hic de quodam circulo in cognoscendo:  nulla  res definiri vel perfecte cognosci potest nisi per seipsam,  si sit causa sui aut per suam proximam causam, si sit res creata (34,8-13); at vis nativa intellectus creata videtur, ergo non erit per se nota  nec ejus vires vere cognoscere possemus dum ejus causa ignoremus; sed aliunde cognitio naturæ et virium intellectus  unicum fundamentum possibile constituit ad res æternas et fixas, quæ caus ejus proximæ sunt, sciendas.  Paucis verbis:  absque  intellectus notione  cognitionem rerum æternarum habere non possumus,  absque vero rerum æternarum notione  definitionem intellectus nequaquam cognoscere possumus.

 

     Solutio autem hujus circuli mediante terminorum inversione a Spinoza suggeritur: "quia proprietates rerum  non  intelligantur, quamdiu  earum essentiæ ignorentur" (35,6-7),  si a nobis quasdam intellectus  proprietates clare et distincte  percipiantur,  ideo erit  quia ejus essentiam atque etiam ejus causam  proximam  (res fixæ et æternæ) noscere possumus,  cum "revera cognitio  effectus nihil  aliud  sit, quam perfectiorem causæ cognitionem acquirere" (34,13-15).  Atqui intellectus "proprietates...clare et distincte percipi nequeunt nisi cognita earum natura, ergo definitio intellectus per se innotescet, si ad ejus proprietates, quas clare  et distincte intelligimus,  attendamus"  (38,24-27).  Itaque habemus ideam claram et distinctam  (scilicet  ideam intellectus qui  sumus),  prout a notitia certa ejus proprietatum patefit,  ergo res æternas et fixas, quæ eum et omnia causant, cognoscere  possumus. (Cfr. quoddam analogum problema in CM 1 /2, G 239,4-9).

 

     Hæc inversio itineris  a Spinoza facta  necessario  involvit eum  concepisse intellectum tanquam causa inmanens seu causa sui. Nam hoc in opere  essentia rei  ex alia re concludi adæquate  nequit, quod conatur fieri cum  vel ab aliquo effectu (non adæquato sive externo),  vel  ab aliquo universali  cui semper aliqua proprietas (non adæquata) concomitatur, causam colligimus (10,16-19, et annotatio).  Ut vero ab aliquo effectu causam  adæquate  cognoscere  possimus requiritur quod effectus cum  sua causa  convertatur, id est, quod effectus pars suæ causæ inmanens sit.

 

     Paucis  complectens dicta, cognitio intellectus et ejus  virium nequiret unicum possibile fundamentum esse ad agnitionem rerum æternarum  (et ideo ad obtinendumTIE methodicum scopum),  si hæ res æternæ  causa proxima  ejus vis nativæ  non essent.  Adhuc clarius dictum: proprietates positivæ intellectus nobis ejus  naturam notam non facerent, nisi hæc illas causaret,  nec etiam natura intellectus  nobis  res æternas et fixas notas faceret, nisi intellectus ipse earum effectus non fuisset.  Denique  aut corrigitur  annotatio, "æternis" pro "externis"  legendo,  aut  contradicitur totum opusculi argumentum,  cum in eo causæ externæ ut causæ temporalis existentiæ,  id est,  extrinsecarum denominationum,  et nobis invitis operantes capiantur,  et e converso res æternæ  ut  causæ  proximæ, intimæ et essentiales  omnium  rerum, etiam intellectus, concipiantur.

 

     His omnibus  addi possunt aliæ positivæ rationes in  interna operis congruentia fundatæ.  Et ita, cum de opere inconcluso agatur, TIE  viam a natura intellectus usque ad res æternas et fixas non recurrit, verumtamen aliqua relinquit vestigia ad eam verisimiliter repetendam:  "Quod si de natura entis cogitantis sit,  ut prima fronte videtur, cogitationes veras, sive adæquatas formare, certum est  ideas inadæquatas  ex eo tantum in nobis oriri,  quod pars sumus  alicujus entis cogitantis,  cujus quædam cogitationes ex toto, quædam ex parte tantum nostram mentem constituunt"  (28,8-13).

 

     Ad analysim hujus textus transeam.Incipit indirecta  affirmatione "quod  de natura (cujuscumque) entis cogitantis,  ideoque etiam  nostri intellectus, sit cogitationes veras sive  adæquatas formare": vis naturalis seu nativa nostri intellectus erit consequenter  illa qua ipse causat suas cogitationes, quæ eo ipso veræ et adæquatæ sunt.  Sicut hoc alio textu adhuc magis explicite dicitur:  "Quare forma veræ cogitationis in eadem ipsa  cogitatione sine  relatione  ad alias debet esse sita; nec  objectum  tanquam causam agnoscit, sed ab ipsa intellectus potentia et natura  pendere debet" (26-27; cfr. 27,9-11). His verbis definitive excluditur causas externas, sive interpretentur ut objecta externa  sive ut  alienæ cogitationes, potentiam (seu vim) naturalem (seu nativam) intellectus determinare posse.

 

     Verumtamen, velut suggerit textus ille quem expono, in nobis non datur tantum intellectus,  sed et imaginatio, a qua procedunt ideæ  falsæ, fictæ et dubiæ,  adeoque mens nostra purus  independensque intellectus, qui solas ideas veras causaret, non est, sed potius effectus seu pars entis cogitantis superioris,  cujus quædam  cogitationes ex toto, quædam autem ex parte nos constituunt. 

Dependentia probatur ex presentia idearum confusarum:  si  solas 

veras habuerimus ideas,  intellectus noster infinitus esset,  sed habemus  et falsas, ergo partim finitus partim infinitus est.  In  notione partis implicatur  eamdem naturam  cum toto  habere,  sed etiam unicam non esse. Intellectus noster est effectus superiorisentis cogitantis, quatenus cogitata aut producta illius nos constituunt;  unicus tamen effectus non est, ergo finitum esse  deducitur.  Quia effectus,  homogeneus est cum ente cogitanti totali, qui eum causat, ideoque  adæquatas  ideas in commune cum ipso habet.  Quia autem unicus effectus illius non est,  ejus causalitatem non exhaurit, unde cum aliis effectibus coexistere debet, qui effectus nobis causæ externæ atque fontes cognitionum  partialium vel inadæquatarum erunt.

 

     E textu quem commentor item eminet, prout patet, idem valere dicere  quod intellectus noster plena suarum idearum  adæquatarum causa est ac dicere quod ens cogitans ex quo partem formamus causat in nobis ideas claras et distinctas qu nos  ex toto  constituunt. Et similiter affirmare quod causæ externæ in nobis causant ideas inadæquatas idem valet ac affirmare quod ens cogitans superior sit in nobis causa illarum idearum quæ nos tantum  partialiter constituunt (Cfr.E 2P11C).  Datur ergo unio interna et effectiva nostri intellectus cum ente cogitanti in quo ut pars  continetur.

 

     Unde,  sicut ideæ claræ et distinctæ quas formamus  proprietates positivæ nostri intellectus constituunt,  sustineri  potest ipsum nostrum intellectum proprietatem esse positivam illius  entis cogitantis superioris cujus effectum est.  Ac eodem modo  quo cognitio proprietatum nostri intellectus positivarum naturam  ipsius innotescere facit,  ita etiam cognitio naturæ nostri  intellectus  ut pars vel proprietas entis cogitantis superioris  notam nobis faciat essentiam sive naturam talis entis cogitantis. Ideoque  in idea vera data, quæ sumus, implicite continetur  adæquata notitia entis cogitantis superioris, qui nos causat. Quoniam, amplius, omnia quæ nostro intellectu concipimus "sub quadam æternitatis specie" et ut infinita (39,4-5,16-17) percipiamus, ille ens cogitans superior, nostræ cogitationis causa,  ut  res æterna  et infinita  vere a nobis percipietur. Ergo congruum est per vim nativam  nostri intellectus intelligere illud quod in nobis ab ente æterno et infinito causatur.     

 

     TIE vix ultra prædicta ire permittit,  si sequantur vero indicationes methodicæ hujus operis quæ præscribunt "semper a rebus Physicis, sive ab entibus realibus omnes nostras ideas  deducere, progrediendo secundum seriem causarum ab uno ente reali  ad aliud ens reale"  (sed notandum eum per seriem causarum et realium  entium intelligere  tantum  series rerum fixarum æternarumque) (36,13-23),  post deductionem supra factam juxta quam intellectus noster  pars aut proprietas positiva est intellectus infiniti (I& res æterna),  erit  etiam  deducibile intellectum infinitum  esse productum attributi infiniti (res cogitans), et tandem hoc attributum esse expressionem unius substantiæ (II& res æterna) vel objecti nullo alio præter suum esse ad sui explicationem indigentis (35,29-30).  Has deductiones,  magna difficultate haud dubio,  sed saltem verisimiliter tentatus sum recurrere in capite IV  mei libri La res cogitans en Espinosa, 268-281.  Quocumque  tamen in casu, difficultas hujus retroferentis itineris inter præcipuas rationes conditionis interminatæ hujus opusculi enumeranda  videtur.

 

     Huic retrogredienti itineri allusio sat brevis continetur in sequenti loco PPC:  "Cum autem uniuscujusque causæ natura  debeat in se continere  aut involvere perfectionem sui effectus...: hinc sequitur, aliquid in nobis  aut extra nos, quod nondum intelleximus adhuc, necessario dari,  cujus conceptus sive natura involvat existentiam,  quodque  sit  causa,  cur nostra cogitatio  incepit existere, et  etiam,  ut existere  pergat. Nam...nostra cogitatio...eadem vi eget, ut in existendo perseveret, qua eget ut existere incipiat"  (1Ax10, G 157-158).

 

     Textus hic enuntiat, ambagibus omissis, necessario dari aliquid nondum a nobis intellectum, et ideo  investigandum, quod sit causa sui  et simul causa cur incipiat nostr cogitationis  existentia ac cur in existendo perseveret. Unde certo inferri  potest quod  Deus, sive  substantia cujus conceptus vel natura  involvit existentiam, æterna (cfr. EP 12, G 54-55; CM 2 /1, G 251-252; E 5 P30,  G  299)  human cogitationis sit causa,  quodque etiam ipsa causa æterna det vim  qua eget nostra cogitatio ut existere incipiat et in existendo perseveret, hoc est,  quod ipsa sit  quæsita virium intellectui nativarum causa.  Quo admisso, inter vim nativam intellectus et conatum  solidus stabilitur nexus, cum vis qua incipimus cogitare et in cogitando perseveramur effectus causæ æternæ sit.

    

     Videtur  tamen hoc in textu dubium proferri circa quæstionis nodum: nempe si talis causa in nobis aut extra nos  operetur. Sed si  consideretur hoc in opere propria et aliena, cartesiana  quam maxime,  caute a Spinoza misceri, ita ut ejus editio ad  prospectionem publicæ opinionis obtinendam  et ad dijudicandum de opportunitate proprias publicandi operas inservire possit (EP 13, G 63-64),  præ timore acerbarum criticarum, præsertim theologorum (EP 6, G 36),  tunc prædictum "in nobis" manifesto interpretandum est quasi prudens suæ cogitationis declaratio, cum certissime  Cartesii philosophiæ non respondeat,  in qua Deus ut  causa  ad  extra ("il nous fait subsister hors de lui", cfr. Les  Principes de  la Philosophie, Pars I, n.21, Descartes.  Oeuvres et Lettres, Gallimard, Paris, 1953, 581),  et nullo modo ut causa inmanens  humanæ cogitationis habetur, eo quod verum et falsum  a libera voluntate nostra dependeant.  Ipse Spinoza inter  principales  differentias cum Cartesio  conceptionem veræ naturæ mentis humanæ atque explicationem erroris causæ enumerat  (EP 2, G 8),  quibus addenda est et alia, nempe quod a natura Deum non ita separet  ut omnes, quorum apud se est notitia (inter quos evidenter et Cartesius),  fecerunt (EP 6, G 36).  Conjici igitur potest eum a Cartesio  etiam differre in negando quod causa æterna et substantiva nostræ cogitationis (quæ pars est naturæ)  extra nos  sita sit.  Ergo  illud "aut extra nos",  mentem Cartesii referendi atque caute ante oculos theologorum propriam doctrinam tegendi causa,  additum habendum est.

     

     Postremo, cognitio ideæ veræ datæ, id est, naturæ nostri intellectus, convenit cum cognitione unionis quam nostra mens cum tota Natura vel cum ente cogitanti infinito habet.Talem naturam, "quæ in cognitione prædictæ unionis consistit",  acquirere  atque conari ut multi secum eam acquirant finis est quo Spinoza tendit, qui assumit ut pars propriæ felicitatis operam dare  ut alii multi idem ac ipse intelligant et sic eorum intellectus et cupiditasplene conveniant (8,25-31). Summa  perfectio humanæ naturæ (quæ etiam summa potentia et summus conatus noster est) ab  intellectu igitur pendet, qui melior nostri pars est, illa nempe quæ nos cum ordine totius naturæ congruere facit  (Cfr.E 4A/32, G 276;  5P25D et P27D, G 296-297;  cfr.  etiam KV 2/24-26, ed. F. Mignini (FM), L'Aquila, 1986, præsertim 332-333,342-345). Quæ omnia nisi intellectus noster fuisset effectus inmediatus et inmanens causarum æternarum nequirent a Spinoza sustineri,  cum ipse tantummodo  nos essentiam, ordinem  et  unionem Naturæ objective habere concedat,  si nostro intellectu referamus seriem causarum et entium realium, hoc est, seriem rerum fixarum æternarumque (36,7-23).

 

     Fortasse  quidam objiciant verba "causæ æternæ" non invenirisimul in operibus Spinozæ  et ideo neque ut lectio textualis  alternativa considerari posse.  Ad hanc possibilem objectionem respondebo quod in operibus Spinozæ saltem ter hos terminos conjunctos invenire potui,  quamvis toties in genere singulari.

 

     En primus locus: "Het waare Verstand kan nooyt komen te vergaan...En  om dat het niet is  voortgekomen  uyt  uytterlyke oorzaaken,  maar van God...En aagezien dat God het onmiddelyk  heeft voortgebracht, en hy [] alleen is een innerlyke oorzaak, so volgt nootzakelyk dat het niet en kan vergaan so lang deze zyne oorzaak  blyft...Nu deze syne oorzaak is eeuwigh, ergo het ook" (KV 2/26(8) n. 2, FM, 342-344).

 

     Secundus  vero  præcedenti proxime insequitur:  "Alle de gevrochte van het verstand,  die met hem vereenigt zyn,  zyn de aldervoortreffelykste,  en moeten gewaardeert worden boven alle  de andere. Want, dewyle zy innerlyke gevrochte zyn, zo zyn zy de aldervoortreffelykste...;  en daar en boven zyn zy ook  noodzakelyk eeuwig, want sodanig is haar oorzaak". (Ibid., n. 3, FM, 344).

 

     Facile cernitur ambobus in locis expressionem  "eeuwige oorzaak" vinculari intellectui humano,  de quo,  primo, absolute negatur causarum externarum effectum esse,  ad quem, secundo, velut causa assignatur Deus, et  de quo,  tertio, asseritur æternitatem propter ejus unionem cum Deo, qui  causa "æterna"  expresse dicitur.  Sed adhuc hæc ultima proprietas internis humani intellectus effectibus transfertur,  cum  et ipse in virtute su  unionis cum  causa interna, seu inmanenti (cfr. Ibid., (7) n. 4, FM  342-343), causa æterna consideretur. Isti effectus ac omnium excellentiores et nobiliores considerantur,  adeo ut Spinoza confiteatur  unicum finem sui conatus esse libationem unionis cum Deo attingere,  quæ per autoproductionem verarum idearum et per communicationem harum rerum  suis proximis  consequitur,  et ita per voluntatum concordantiam una eademque formetur natura in omnibus conveniens (Ibid.(8) n. 4, FM, 344-345).

 

     Tertius locus sic sonat: "Nec ulla hic est differentia, nisi quod Mens easdem has perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, æternas habuerit,  idque concomitante idea Dei tanquam causa æterna" (E 5P33S, G 301).  Nota quod Dei ideam  sive  intellectum infinitum dicitur  concomitare menti tanquam  æterna causa  æternarum mentis perfectionum.  Sub notione concomitantiæ  continetur autem identitas causalitatis inter mentem et ideam Dei,  sed  exclusive ut causæ æternæ ambo consideratæ (Cfr.Ibid., P32D, G 300,  ubi ide sui concomitatio  concomitationi  ide Dei æquatur). Sub notione mentis perfectionum, quæ omnes a tertio cognitionis genere oriuntur,  intelligi debet "summa Mentis virtus, hoc est, Mentis  potentia, seu natura, sive summus  conatus  (Ibid., P25D,  G 296), hoc est, aliis verbis, mentis vis nativa. Et de hac "vi nativa" relatus textus affirmat intellectum reapse eam æternam  habere, si res recte considerentur.  Certe,  ut  facilius explicentur atque melius intelligantur, licet et fingere eas perfectiones menti accedisse,  tanquam si inciperent esse,  modo nobis  cautiosit nihil concludere,  nisi ex perspicuis præmissis (Ibid., P31S,G 300).  Jam vero hæc "perspicua præmissa" non sunt depromenda ex causis externis,  sed (per E 2P29S, G 114)  ex internis, qu  secundo et  præsertim  tertio cognitionis genere  nobis innotescunt  (Ibid. 5P28D, G 297-298).  Unde concluditur ideam Dei esse causam æternam interne concomitantem vi humanæ mentis naturali  qua,  eo quod res sub specie æternitatis concipiat, necessario cognitionem Dei habetur, sciturque nos in Deo esse et per Deum concipi (Ibid. 5P30, G 299).

 

     Duo autem remanent in definitione vis nativæ nondum  examini subjecta. Primo, quod vis nativa in genere definitur, nam annotatio non tantum ad vim intellectus nativam,  quæ quidem in definitione includitur, sed ad omnem vim nativam refertur. Unde  sensus hujus  expressionis ad ampliora extendendus est, quamvis hoc  non minuat quæ dicta sunt de vi intellectui nativa. Secundo, quod definitioni  sequitur promissio  futuræ explicationis.  Nihilominus expressio  "vis nativa"  nullibi operum spinozarum invenitur,  ex quo ipsam aliis verbis enuntiatam,  et  ideo inquirendam esse infertur. Ex indiciis supra allatis, opinor vim nativam per conatum adæquate explicari posse.  Nota, una ex parte, vocem conatus  non inveniri in TIE;  nota, alia tamen ex parte, quodcumque sit  opus quod verbis  "in mea Philosophia" possibiliter relatum intelligatur, etiam in eo nos posse aliquam detegere allusionem ad conatumin sensu cum vi nativa quodammodo convenienti.

 

     In CM, exempli gratia,  invenitur quædam  ita  generalissima vitæ definitio  ut "nihil erit vitæ expers", nec tantum hominibus et brutis sed et omnibus rebus corporalibus et mentibus, et etiam Deo valida: "per vitam, inquit, intelligimus vim, per quam res in suo esse perseverant".  De hac vita additur inmediate a rebus ipsis esse diversam,  ita ut  recte  de illis dicatur vitam  habere potius quam esse,  quod ultimum  soli Deo  convenit (Ibid. 2/6, G 260). Sed hoc non est intelligendum quasi conatus seu vis qua res in suo esse perseverat sit aliud ab ipsa re  sive ab essentia rei realiter distinctum,  quia secus in contradictione  cum semetipso inveniretur, cum ait: "Hæc enim duo [res et conatus], quamvis ratione seu potius verbis distinguantur,...nullo modo re ipsa inter se distinguuntur" (Ibid. 1/6, G 248), cumque vita et essentia ipse æquales censeat (EP 33, G 152). Relinquitur ergo ut possibilem solum hunc sensum: vita pertinet proprie Deo, quia sibi ejus causa est,  reliquis autem pertinet quatenus a Deo causatis  et ideo quia, tanquam effectus suæ æternæ causæ,  Deo inhærent (Cfr. KV 2/18 (7), FM 289; /24 (8), FM 331; /26 (4) FM 339). Propterea, hoc sensu largissimo vita potuisset etiam definiri  ut id quod in nobis a causis æternis causatur, et  vi nativæ  æquari: si vita vis est quæ in omnibus a Deo causatur et cujus virtute  unaquæque res  in suo esse perseverat, nativa  unicuique denominari  potest.  Et ita verum fieret nos potius  habere  quam esse vitam, sicut verum est nos potius  habere  quam  esse  vim nativam.

 

     In alio opere, KV (1/5, FM 175-176),  conatus ut providentia designatur, quæ velut proprietas Deo tribuitur.  Conatus ergo est effectus  a Natura Naturante  sive  causa æterna  derivatus (unde congruenter  in  TTP 6, G 86, asseritur nos Dei providentiam concludi posse ex naturæ fixo atque immutabili ordine), quo mediante omnia particularia (cfr.KV 1/6, FM 181), jam ut partes totius Natur jam ut tota ab aliis partibus segregata, producuntur et conservantur.  Ergo duo discriminantur conatus simul in omni re particulari:  unus quo infinitæ naturæ connectitur,  et alius quo ab aliis partibus finitis separatur.  Sed cum evidenter nulla res ad propriam destructionem sua natura, seu vi nativa, tendere possit, et omnis destructio ab extra veniat (KV 1/1, Adn9**, FM 137),  at etiam vis  qua omnis res in suo esse perverare conatur  unicuique rei non pertineat nisi ab eo recipiatur a quo inceptionem in esse  accepit,  nam conservatio in esse creationi continuæ  assimilatur (KV 2/16, Adn4<*>, FM 275 in fine),  inde concluditur conatum esse vim omni rei nativam seu naturalem, quæ nullo modo nisi a causa sui, seu interna et æterna, causari potest,  et ideo quasi effectum sive proprietatem divinæ virtuti (una quæ, sua  vi  et potentia,  æterna et stabilis est, cfr.KV 2/5 (2), FM 225)  congrue tribuendum,  et quasi necessariam ipsius causæ sui continuationem in effectibus, partibus  seu  entibus particularibus concipiendum esse.

 

     In E conatus cum actuali essentia rerum singularium seu  modorum identificatur quatenus ipsæ res Dei potentiam, qua Deus est et  agit, certo et determinato modo exprimunt (cfr. 3P6D et P7, G 146).  Adjectivum  "actualis",  primo visu, congruere non videtur cum essentia,  quæ  ut æterna a Spinoza  consideratur  (cfr. 4Præf, G 209),  sed addit ei necessariam determinationem,  quia pro conatu intelligitur ipsam essentiam quatenus ad existentiam (cfr.TIE 20, 17-20, ubi actualitas et existentia inter se  æquantur) refertur, sive ac temporalis  sive  ac æterna concipiatur (hæc existentia), nam  his duobus modis  possunt res ut actuales a nobis concipi (E 5P29S, G 298-299).  Attamen hæc duplicitas conati ex  differentia attributorum non oritur, cum "Mentis conatus, seu potentia in cogitando æqualis, et simul natura sit cum Corporis conatu, seu potentia in agendo" (Ibid. 3P28D, G 162), sed oritur ex duplici relatione rerum singularium prout considerentur  jam ut partes  integrantes totius naturæ  jam ut tota  ab aliis singulis separata. Sed  ambobus in casibus res singularis,  si a nulla causa externa destruatur, eadem potentia qua jam existit, existere perget  semper (Ibid. 3P8D, G 147).  Sequitur ergo conatum esse vim connaturalem sive nativam qua unaquæque res  eodem modo quo incepit pergit in existendo,  et sic potentiam æternam Dei  qua ipsa causata est exprimit:  unde a causa  æterna  procedit et a causis  externis  impeditur.  

                  

     Hæc esset  tandem, juxta meam hypothesim,  disputatæ definitionis explanatio:  per vim nativam, non tantum intellectus,  sed in  genere,  intelligitur illud  (virtus, potentia, essentia  seu natura),  quod in nobis (et similiter in omnibus rebus)  a causis æternis (modi infiniti inmediati, attributa et substantia) causatur, quodque postea in mea Philosophia (ut conatum) explicabimus.

 

     Tot tantisque rationibus, etsi littera textus non inmutetur, nihilominus  palam evincitur memoratam annotationem omni TIE doctrin repugnare,  ita ut vel corrigenda vel ut extemporanea judicanda sit.  At levitas et impræmeditatio, vel earum admissio, maxime in quadam definitione, nec moribus Spinozæ, nec moribus justi interpretis, qui quam optime de alienis semper judicare debet, convenire videtur.  Sed forsitanextemporanea  sensu leniori dici possit, prout mihi videtur te cogitare:  ac si hac in definitione Spinoza  usus fuisset verbis  "a causis externis"  significatione  diversa ab ea quam in ceteris locis hujus opusculi hæc verba  habent et magis propinqua significationi quæ in aliis ejus operibus inveniri possit. Hæc possibilitas, quamvis aliquantulum extranea, etiam examinari debet.

 

     Verum etiam hoc in casu sedulo res dijudicanda est. Quia, in CM,  exempli gratia,  decernenda est significatio horum  verborum prout in singulari aut plurali genere utantur.  Sic in CM directo dicitur unicam causam externam omnium rerum esse decretum divinum sive Deum, de quo etiam dicitur esse unica causa interna, quia vi suæ essentiæ existit (1/3, G 241);  unde causa externa et interna non distinguuntur  subjecto,  sed tantum ratione  effectus.  Et e contrario in hoc ipso opere modificationes seu mutationes quæ invito (volente aut nolente) subjecto producuntur  "a causis externis procedunt (2/5, G 256). Ut enim etiam innuitur in PPC (2P14D, G 201), expressio  "causæ externæ"  in genere plurali  æque valet ac "causæ particulares"  et opponitur Deo  sive  causæ externæ in genere singulari  ("Cum nihil sit in aliquo statu,  nisi ex  solo Dei concursu").  Duplex inde detegitur significatio  expressionis "causa externa": una (in genere singulari) qua indicatur Deus sive illud solum quod  utique  habet rationem omnium aliarum  rerum essentiæ et existentiæ in  propria essentia,  et alia  (in genere plurali)  qua indicantur modi finiti sive illud  quod  non  habet rationem  aliquarum suarum modificationum  in  propria voluntate, conatu, essentia seu causa interna. In prima significatione causa externa et interna concurrunt in eodem subjecto (Deus), in secunda vero differunt  subjectis (distinctæ res finitæ, quarum una ut interna, alia ut externa causa agit).

 

     Sed cum nulla res creata habeat  a se  vim existendi,  multo minus  aliquid  extra se  operari potest  (CM 2/5, G 256, 16-19), ideoque Deus nullam ex eis pati potest mutationem, atque ipsi finiti modi in alias res mutationes causare nequeunt nisi  quatenus a Deo  vim existendi et in suo esse perseverandi accipiunt.  Unde recte deduci potest quod caus externæ particulares solummodo res finitas,  et quidem vi causæ externæ universalis,  afficere  possunt.  Quamvis ergo illæ significationes oppositæ sint, clare patet  rationem qua res creatæ seu modi Deum ut causam externam habent eamdem esse ac rationem qua mutationes subire possunt: "quod nempe non existant vi suæ essentiæ";  et etiam  rationem qua  res creatæ in alias inferre mutationes valent eamdem esse  ac  rationem qua ab aliis mutationes subent, scilicet "quod a Deo in existentia producuntur"  (Nota essentiam mutationem proprie  pati nequire nec in Deo nec in creaturis). Ex quibus omnibus fit ut causa dicatur externa semper in relatione ad existentiam rerum, quin  possimus adhuc clare discernere  utrum hæc existentia  æterne et inmediate  simul  cum essentia,  sive temporaliter aliis rebus finitis mediantibus a Deo producatur. 

     Similia asserenda sunt de usu earum expressionum in KV, etsi magis intrincata videantur. Indubie hoc in opere asseritur  omnia causam habere  sive in seipsis sive extra seipsa, quarum possibilitatum prima tantummodo Deo utpote causa sui agnoscitur, secunda autem  omnibus aliis (1/6 (4), FM 178-179);  sed etiam  asseritur quod nulla res finita potest producere quidquam nisi  a causa externa  determinetur (ut de intellectu dicitur in 1/1 (5) n. 3, FM 132-133);  eodemque modo sustinetur quod quidquid patitur ab aliquo agente externo patitur, cum nulla res possit a se destrui, si sit,  nec se facere,  si non sit (2/26 (7) n. 2, FM 340-341);  at etiam sustinetur quod quæcumque res effectum producens  debet  in se habere  id cujus vi talem producere effectum possit (2/19 (6), FM 294-295). Hoc in plano principiorum enuntiari liceat.

    

     Attamen  quoad  expressionem "causa externa", de  qua, verbigratia, in 2/16 (3) (FM 270-271)  in relatione ad voluntatem  loquitur (cfr.1/6 (5), FM 178-181),  dicendum est quod rebus tantum tribuitur quatenus non vi suæ essentiæ existunt.  Hæ autem res et determinari debent a causa externa unica omnium rerum (Deus), et determinari possunt  a certis causis externis sive  particularibus, cum et ipsæ particulares sint.  Sed, prout supra enuntiatum est, cum ratio qua  tam a Deo  quam ab aliis rebus finitis causentur sit eadem, nempe quia non vi suæ essentiæ existant, hæc una expressio duobus in sensibus potest intelligi. Et sic in fine annotationis <4*>  ejusdem capitis expresse ait Deum esse  causam determinantem  omnium  volitionum,  ratione supra relata innixus, scilicet quia res quæ se conservare nequit  nequaquam potest aliquid extra se producere (FM 274-275).  Atque in annotatione  <3*> ejusdem,  e converso, expressio "causa externa" notorie  refertur ad volitiones particulares quæ a causis particularibus  producuntur (FM 272-273). Pari modo et alio in loco loquitur de causa externa  motus  et quietis,  qui modificationes entis corporei sunt (1/2 (26), FM 152-153), dum in locis  parallelibus  genere plurali utatur (2/20, annotatio 4<*> ["ab objectis externis"],  FM 310-311; cfr. PPC 2P14C, G 202).

 

     Unicus  autem  hujus operis locus,  ut mihi constat,  in quo litteraliter  in genere plurali de causis externis  verbum fit (2/16 (7), n. 3, FM 340-343)  inæquivoce refertur ad res particulares quæ mutationes in alia gignere possunt, ut ex textu et  inmediato contextu facile evincitur.

 

     Cum ergo in KV de causa externa (in genere singulari) loquitur, ejus significatio Deo et rebus finitis indifferenter alludere potest, cum vero de causis externis (in genere plurali) loquitur ad  solas res finitas refertur.  Quod convenit non tantum cumiis quæ de CM dicta sunt,  verum etiam cum testimoniis ab omnibus epistolis  (Cfr. 2, G 9; 34, G 180; 35, G 182; 81, G  332;  etc.) provenientibus.

 

     Res valde clarificatur in TTP,  ubi Dei potentiæ,  unicæ omnium causæ, duo effectus tribuuntur:  auxilium nempe internum omnibus rebus parare (quatenus ad eas conservandas per earum  naturam agit)  simul atque  auxilium externum omnibus dare  (quatenus mediantibus causis externis et inopinatis [in genere plurali]  et natura propria  nihil  agente, id est,  invita, operatur), ita ut uno et alio modo ille omnia dirigat (cfr. 3, G 46,6-16 et 22-24). Ex quo fit quod Deus duobus modis diversis sit causa omnium,  uno ut  inmediata causa interna seu inmanens earum essentiarum,  alio ut  indirecta sive mediata causa externa earum temporalium  existentiarum.

 

     Decursu  autem temporis, Spinoza ratione claritatis et  distinctionis (respectu christianorum)  expressionem "causa externa" Deo applicare in recto desinit, quia exactius distinctionem inter causam  et  effectum definire assecutus est.  Quamvis et ipse videatur admittere quod effectum a sua causa differat præcise in eo quod a causa habet (E 1P17S, G 63), hæc differentia ut modalis et quantitativa, non ut separatio nec ut heterogeneitas intelligenda est.  Cum enim effectus sint modales expressiones sive manifestationes caus  (E 1P25C, G 68;  cfr.TIE, 34,13-15; TTP 4,  G  60), illud quod causa et effectus in commune habent  magis intrinsecum et positivum  debet eis esse quam quod eos dividit, ita ut tantum improprie  Deus  causa remota (seu externa) omnium rerum particularium dici possit,  et ideo quia eas non inmediate producit, non vero quia ab eis separatus sit, cum sine ipso nec esse nec concipi queant (E 1P28S, G 70). Congrue itaque in E distinguitur inter existentiam rerum temporalem et earum existentiam æternam (2P45S, G 127; 5P29S, G 298),  quarum una est quædam quantitatis species, dum alia ipsam naturam existentiæ constituit:  "Nam, etsi unaquæque ab alia re singulari determinetur  ad  certo modo existendum,  vis tamen,  qua unaquæque in existendo perseverat [essentia], ex æterna necessitate naturæ Dei sequitur". Et ideo ibi etiam palam asseritur: "potentia, qua res singulares, et consequenter homo suum esse conservat,  est ipsa Dei,  sive  Naturæ potentia..., non quatenus infinita est, sed quatenus  per  ipsius actualem essentiam explicari potest... Potentia itaque hominis, quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinitæ Dei,  seuNaturæ potentiæ, hoc est...essentiæ"  (E  4P4D, G 213). Ubi modalis differentia voce "quatenus" introducitur et ad actualem, sive temporaliter existentem,  essentiam refertur;  ubi etiam effectus seu res singulares ut partes infinitæ Dei essentiæ intelliguntur, quibus in verbis  et differentia quantitativa (pars)  et  homogeneitas naturæ (essentia) continentur. Et sic dum de rebus creatis tam  in singulari  (cfr.E 1P8S, G 51;  P11S, G 54;  3P4,  G  145) quam  in plurali constanter  quasi de causis externis  (causæ internæ sive propriæ essentiæ oppositis,  cfr.E 3P30S, G 163)  sive de  causis  transientibus vel transitivis  (E 1P11S, G 54; P28, G69) loquatur, ad Deum vero utpote ad inmanentem causam tantum refertur,  ita quod "eo sensu quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa  dicendus est" (E 1P25S, G 68), sed Deus dicitur causa sui in sensu causæ internæ aut inmanentis,  ergo eodem sensu erit et rerum omnium causa.

 

     Unde concluditur certo certius expressionem "a causis externis" in operibus Spinozæ  semper  res finitas,  cujus nempe viribus aliæ res finitæ opponuntur,  et contra quarum conatum  et naturam, sive ipsis invitis, inter eas operantur, denotare, videlicet:  intelligenda est in sensu identico  ac  ille quem pro textu TIE (supra relata annotatione exclusa) statuimus. 

 

     Omnibus hucusque dictis perpensis, et omnino neglecta possibilitate autocontradictionis ex parte Spinoz  tanquam ei et suis interpretibus indigna, tres remanent optiones: aut lectio annotationis corrigitur additione negationis  (prout volunt Gebhardt et alii),  aut corrigitur emendando vocem "externis"  mediante  voce "æternis" (prout ego propono),  aut non corrigitur (prout vis cum aliis sociis). Sed hoc ultimo in casu ad contradictionem cum totoTIE  vitandam, pro "causis externis" intelligenda esset ipsa  Dei potentia qua se et (mediantibus attributis et modis infinitis inmediatis) omnes res causat.

 

     Mea hypothesis, prout conatus sum ostendere, positivo  argumento totius hujus opusculi  atque naturæ cujuscumque  definitionis (quæ causam proximam comprehendere debet, cfr.35,12-13) magis consentanea videtur, quam mera additio negationis a Gebhardt proposita,  quia  mera negatio  perceptioni imperfectæ  correspondet (10, annotatio)  et nihil rei definitæ exprimit.  Attamen  æquali probabilitate apparenter gaudent mea et tertia optio, cum expressio  "a causis æternis"  in genere plurali unica sit  (alibi enim in singulari tantum invenitur)  atque expressio  "a causis externis" (ut jam demonstratum)  Deo,  sive causæ omnium rerum  unicæ, directo attributa etiam unica esset in operibus Spinozæ.  Nihilominus, si attente res consideretur, idem non est certas voces semel  emittere ac aliquibus verbis contra constantem et  instantem eorum significationem uti.  Quod Spinoza de causis æternis loquatur potest facile intelligi, si distinguamus inter modum  infinitum inmediatum, attributa et substantia  ut causæ rerum  singularium,  sicut et fieri potest et perfecte consonat cum  intentione methodica in TIE enuntiata.  Quod vero pro causis externis intelligi semel debeat aliquid exacte contrarium sensui constanti  hujus expressionis in omnibus ejus operibus, introductio  puræ  exceptionis esset.  Sed probabilitas logica talis exceptionis longe minor est quam probabilitas logica unius apax legomenon. Unde mea hypothesis videtur aliis probabilior.

 

     Quocumque  autem modo intelligatur prædicta annotatio,  quin Spinozam in contradictionem inducatur, in tribus optionibus supra descriptis  nullus erit locus ad radicalem mutationem  ejus theoriæ cognitionis propugnandam rationibus  in TIE  innixis,  sed  e contra  interpretatio intellectus tanquam effectus causæ  internæ seu  inmanentis atque ad veritatem assequendam  omnis externæ dependentiæ  sive passivitatis  exentus confirmatur. Scio autem bene  et  alia problemata illius theoricæ litis,  de qua in  initio notitiam  adduxi,  superesse,  sed huic epistolæ sufficens  labor fuit  illas quæ  ex relata definitione  vis nativæ  possent oriri solvere. 

 

     Rogo  te ruditatem ac defectus meæ latinitatis  benevolenter excipere  atque meam gratitudinem pro tua attentione  animo amico accipere. Vale.

 

                                              Malaca,13.05.1991.